monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 91, 1
Sed agrestes lactucae eamdem fere naturam habent. Qui autem lactucas quae inutiles sunt et quae vukrut dicuntur aut crudas aut coctas comederet, amens, id est unsinnig fieret, et in medulla vacuus efficeretur, quia illae nec calidae nec frigidae sunt, sed tantum inutilis ventus qui fructus terrae arefacit, id est derret, et nullum fructum affert; et lactucae illae de spuma terrae sudoris crescunt, et ideo inutiles sunt.